Dē Fraude Philologiæ Classicæ
Alvarus lectōribus salūtem.
Hic textus quem brevī legēs, quōdam ā sodāle Circulī Latīnī Matrītēnsis scrīptus est. Auctor loquitur dē methodīs ad linguās antīquās classicās docendās, et dē cōgitātiōnibus suīs super hīs. Scrīpsī, annuente auctōre, versiōnem linguā latīnā, etenim tantum (adeō sciō) est versiō hispānica. Etiam vērīsimiliter sīc rēs sē habent tōtō Terrārum orbe. Cavē enim pessimam meam, sed sī tū, optime lector vis sīcut cervus ad fontēs, originem symbolī quaerere, ecce nexus. Propter menda errōrēsque in ēdendō modo ipse sum culpandus. Tolle, Fruere atque Valē.
DE MAGNA FRAVDE PHILOLOGIÆ CLASSICÆ
Ut plerique magistri linguarum classicarum, Lycaei didici linguam et graecam et latinam, atque postea annos quinque universitate. Nec fui malus discipulus, immo puto paucos discipulos philologiae classicae pigros sive imprudentes esse: fere omnes prae amore eleximus studia talia atque multum operae studiis dedimus. Hoc mihi bonae notae in lingua latina, graecaque, atque existimo magistros meos bene mecum se habuisse.
Noli arbitrari me gloriosum esse. Minime vero! Tamen, finito curriculo universitatis nesciebam vertere fragmenta simplicissima latina (immo lexico utens). Multum operis oportebat talibus dare , neque semper bene vertebantur res. Cogito hoc esse commune omnibus latinistis, etsi multi non valeant fateri. (quasi in fabula Vestimenti Novi Imperatoris, qui dicit veritatem ignorantem habebitur)
Hoc appellavi, pauca verba mutans de documentario super Sex Pistols: Magna Fraus Philologiae Classicae.
Cum inciperem philologiae curriculum, existimabam me locuturum latine graeceque quasi philologi angli scilicet linguam anglorum. Id est, cogitabam memet scripturum atque locuturum latine, vel considere apud caminum ad Senecam Platonemque legendum. Pro dolor…scientia mea linguae latinae minor erat quam illa linguae anglicae cuiusdam scholaris baccalaureati!
Iam in scholis hoc animadvertebam. Tertio anno, si bene se habet memoria, interrogavi magistram ‘’Num quando legemus graece sine vertendo?’’ Mihi illa: ‘’Postea, aliquot post annis docendi’’.
Multis cum familiaribus super istis rebus locutus sum. Eadem erat sententia. Quippe illi erant probissimi discipuli, ceterum nos arbitrabamur scientiam nostram pessimam tot post annos scholarum universitatis… Plerique verum haec acceptabant tamquam ineluctabilia. Forsan linguae classicae tantum patent divis, et ceteri mortales debemus scire syntaxin, nec umquam callere linguas…
Mirandum est, quoniam hi familiares, post annis callent linguas hodiernas peregrinas (anglice, francogallice, germanice) melius quam latinam graecamque (quibus universitate studuerunt!) Hoc divis constat. Difficultas complexitasque classicarum non est comparanda. Videlicet hodiernae multo faciliores.
Istud cogitabam, cum ab universitate discedi, anno proximo petivi Athenas, ubi docebam hispanice graiis, discebam graecam hodiernam. Dubia mea sic soluta fuerunt, ipse magister et discipulus.
Egomet imperitissimus, nesciebam an bonus magister fore, igitur etiam nesciebam graecam hodiernam. Quemadmodum docetur lingua ulla sine scientia linguae discipulorum? Linguae (sic erat mihi arbitrium) praeceptiis grammaticis docentur. Praefecto Instituti Cervantes(1) turbatus dixi.
Ille: Nescin tu graece? Ne ipse quidem! Num putas te docturum esse graece!?
Mirabar!
Sed pergit: Noli curare de graeca. Tantum hispanice loquere. Discipuli intellegent!
Sicut res magica, scholares mei me intellegebant! Immo ipse intellegebam magistram meam quae modo graece loquebatur! A principio! (Vero noli cogitare me aliquid intellegere propter studia mea universitatis. Discipuli philologiae nescimus vocabularium!) Sex post mensibus magis hodiernae didiceram quam septem post annis antiquae.
Aliquis vestrum indubitate cogitabit hoc esse omnino commune, etenim ipse in Graecia vivebam, cottidie horas 4 in praelectionibus linguam didicebam. Fateor verum, sed, quid didici graecae in universitate?
Discipuli mei quos hispanicam docebam quam celerrime didicebant (celerius cuipiam scholari philologiae primi gradus) Discipuli secundi gradus magis progrediebantur omnibus scholaribus philologiae classicae!
Igitur, non erat molestia in linguis. Molestiae erant in pessimis methodis ad eas docendas. Si tantum didicissem latine ceu docebam hispanicam discipulos meos, finito curriculo, legissem Herodotum, Ovidium sine lexico utendo unaquaque lineola.
Sic accumbi in rem didascalicam linguarum hodiernarum. Multa opera legi -mirandus est numerus librorum ad hanc rem scripti- et cursum confeci apud Institutum Cervantes.
Dum in altiores doctrinas progrediebar, firmior erat mea opinio: Oportet methodi hodiernarum in antiquas importare. Olim in acroase cuiusdam magistrae linguae hispanicae peregrinis, quae descripsit nostram methodum vertendi (non dixit nos classicos ea methodo usi) ut ‘’Quomodo non doceatur lingua’’
Post iter meum Graecum, revera nesciebam quod officium eligere. Mihi cordi erat docere hispanicam peregrinis, sed certamina publica facta sunt ad quaerendos linguae graecae magistros. Etsi tribus post annis nullum opus tribueram graecae, melius intellegebam textus. Cur? Propter vocabularium hodiernum. Finito curriculo nihil intellegere potebam sine lexico, verum nunc vocabularium meum amplius. Sine dubio vertere sine lexico mihi auxilio fuit
Certaminibus publicis peractis, constitui reperire methodos ad linguas classicas docendas velut hodiernas. Desperandum! Nihil erat. Neque catalogus librorum minimus… Philologia classica obsoleta. Non est mirandum quin disciplinam nostram destruere velint. Cathedrarii Classici omnino despiciunt libros optimos omnes qui scripti annis ante triginta. Videtur philologia nullum commercium cum hodiernis habere nolle.
Abhinc annis glottologia maluit communicationem, loquelas, etc eligere ad docendas linguas. Cum loquuntur super ‘’Novis Methodis Philologiae Classicae’’ cogitant esse syntaxin computatris factam. Quam retro sumus in itinere nos, qui gloriosissimi nos habebamus culmen linguarum ante saeculo!
Tandem, aliquas methodos momenti inveni quae docerent linguas novis modis (i.d. secundum scientiam nostri temporis)
Tribus abhinc annis methodo magistri H.H.Orberg usus sum in praelectionibus, quod validissime mihi placet. Modo dolendumst, quod non sit mihi annum aliud ad docendum(2) namque mihi est in animo, ut inquit Aloysius Miraglia, sic nos etiam habere posse discipulos auctores classicos legentes, Livium sc. et Ciceronem sine molestia, quos intellegere verba primo visu, iterum aliis verbis dicere fragmenta, superarique philologos!
Quod ad graecam pertinet, verum, dissimile. Nullum est inchiridion methodi inductivo-contextualis (nec communicandi) Cum invenissem Linguam Latinam per se Illustratam, eadem in pagina interretiali quoque vendebant methodum graecam nomine Athénaze.
Accepi editionem anglicam libentissimeque eum perlegi, sed deceptus sum, quoniam deest inductio-contextualis. Apud Orbergum, quodque verbum, quaeque nova dispositio grammatica plane a discipulo intellegi potest (regula i+1), sed Athénaze continuo monstrat nova elementa vocabulaque, quae intellegi non possunt sine praevia lectione. Oportet etenim, vocabularium libri aspicere, et quaerere magistrum ut res novas discantur)
Aloysius ille Miraglia etiam editionem italicam eiusdem methodi confecit. Multi collegae dixerunt librum operae pretii esse. Videtur esse prope Orbergianum, tamen textus est Balmi, et nescio an prosit linguae doctrinaeve. Sed Miraglia confecit etiam nova exercitia et scripta.
INTERPRETIS NOTVLÆ
(1) Institutum Cervantes est collegium a legationibus Regni Hispaniae conditum, quo linguae patriae nostrae alibi docetur.
(2) Lingua Latina tantum optanda est in baccalaureato hispanico, qui inter annos 16-18 discipulorum transcurrit. Ante hos annos non licet Latinam docere.